monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 63, 1
Et quoniam de paschae observatione aliquanta perstrinximus, etiam hoc intimare placuit, quod iuxta legis scripturam alia paschae, alia solennitas est azymorum. Una quippe dies paschae, id est, transitus est, quarta decima videlicet primi mensis, in qua vesperascente agnus immolari iussus est; et mox sequenti nocte transivit Dominus Aegyptiorum primogenita percutiens, et signatas agni sanguine domus filiorum Israel liberans; sequentes vero dies septem, id est, a decimo quinto usque ad vigesimum primum mensis eiusdem, azymorum proprie vocantur; scriptum namque est in Exodo, ubi agnus immolari decimo quarto die primi mensis ad vesperam mandatur: Et comedetis festinantes, est enim pascha, id est, transitus Domini.